QUINQUE-PORTUS regni Angliae

QUINQUE-PORTUS regni Angliae
QUINQUE-PORTUS regni Angliae
gaudentes immunit atibus, quas alii Portus dicti regni non habent, sunt Hastingus, Romene, Hethe, Doveria, Sanduicus. De quorum servitiis, quae Regi debent, vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Coeterum, In his, villisque aliis ad eos pertinentibus, Rye praesertim et Winckelsey, qui degunt, Barones de Quinque Portubus dicuntur, praeter antiquam nobilitatem gloriamque in Regni defensione reportatem, non Baronum solum appellatione, sed amplissimis insuper privilegiis, insignes. In Regis namque coronatione quatuor ex numero suo electos mittunt, qui umbraculum supra ipsius caput deferunt, eâdemque die sollennibus epulis coram ipso a dextris accumbunt. In Parlamentis porro, proximum olim a Baronibus Regni obtinuêre locum sed hodie Communibus immiscentur, quod fieri coeptum an. 4. Iacobi I. Regis etc. Quorum omnium auctor guilielmus Nothus, qui, ut Cantium, angliae clavem, tantô firmius retineret, Connestabilem Castro Doverensi, eundemque Limenarchum, ex veter. Romanorum instituto, Quinque-Portubus praefecit. Henr. tamen Knyghton A. C. 1207. Ioanni Angliae Regi id instituti tribuit. Quorum utrum sit, etiamnum privilegia illa vigent et Limenarcha semper est e fidei spectatissimae Proceribus; habetque in sua iurisdictione, in plurimis, Admiralli auctoritatem aliaque iura. Car. du Fresne in voce Baro.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BARONES Quinque Portuum — seu de Quinque Portubus in Anglia dicuntur, qui degunt in quinque praecipuis Angliae portubus, vicinae Galliae obiectis, Hasting, Dvoer, Hih, Rummen et Sanduic, villisque aliis ad eosdem pertinentibus; Rve praesertim et Winchelsey. Hi propter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”